Aduléscens 2025-2026

Page 1


Hércules Capitolínus

Parvi bibliothecárii volántes !

Bibliothéca universitátis Conímbriae antiquíssima est totíus Portugáliae (ipsa univérsitas tertio décimo sáeculo est cóndita). Alia vetus bibliothéca sita est in urbe Mafra. Quid autem eis est commúne ? Singuláres bibliothecárii ! Veri enim custódes véterum librórum, qui sunt rari et pretiósi, sunt... vespertiliónes. Intérdiu eos non vides. At véspere, cum nemo iam adest, incípiunt inter librórum pégmata volitáre. Magnum est eórum opus : edunt enim vermes aliásque bestíolas quae chartam papyráceam corrúmpunt. Intérea humáni bibliothecárii mensas sellásque telis texérunt, ne a collégis volántibus inquinaréntur.

Vespertiliónes gratuíto labórant ; eórum benefício insecticída necessária non sunt.

Verum an falsum ?

1 Vespertílio est ánimal mammále.

[V] [F]

2 Vespertílio comédere valet:

[A] 300 insécta síngulis nóctibus

[B] 3000 insectórum síngulis nóctibus.

3 Vespertiliónes vivunt tantum in spelúncis.

[V] [F]

Solutiónes sunt página 14.

info@elimagazines.com

Cibus et cultus civílis

Dies mundánus pastárum

Classes in orbe terrárum

In tabérna librária

Investigátio

Libri, tabérnae

Bibliothéca Palátii nationális urbis Mafrae

Salvéte amíci!

Probátio

Qui liber ad te pértinet ?

Vita Romána

Románi et libri

Delectátio mea praecípua ‘Mangas’ amo ! 3 12 14 16 10 4 11 6 8

libráriae et bibliothécae Quo ludo ludémus?

Macrocóllum

Hércules

Capitolínus

Latínae senténtiae

Amatísne libros ? Hoc saltem spero !

Libri sunt nostri óptimi amíci ; íntegrum mundum nobis apériunt. In hoc

Adulescéntis fascículo multa de libris, bibliothécis et tabérnis libráriis díscimus. Et antíquitus ? Quos libros Románi habébant ? Quo modo legébant ? Haec omnia una invenímus !

Bene légite, et laetámini !

Salvéte amíci! Mihi nomen est Grammática. Hoc mense discétis

- vocábula et locutiónes quae ad libros pértinent

- tempus praesens

- tempus imperféctum

- usum casuum

- vocem passívam

- gerúndium

Gajus
Bibliothéca Joanina, Univérsitas Conimbrigénsis

Cibus et

Plura de hac re disce:

welovepasta.it

et imágines, praecépta culinária vel consília tua in canálem

“We Love Pasta X” impone: @welovepasta_it

Dies mundánus pastárum

Pastae tibi placent, nonne ? Ecce : dies 25 m. Octóbris est dies mundánus pastárum, ante 27 annos cónditus ! Pasta est cibus in toto orbe terrárum máxime notus et amátus. Pértinet ad orbem mediterráneum et praesértim ad Itáliam. Re vera omnes pastas comédimus : in summa, 14 miliónes tonnárum quotánnis ! Itália máximam copiam non solum fábricat, sed etiam edit: sínguli Ítali plus minúsve 24 chiliográmma quotánnis edunt, Tunesiáni 17, Venetioláni 15, Graeci 13 et Peruviáni 10. Pastárum orígo nobis non est nota. Nonnúlli dicunt Marcum Polo eas ex Sinis reportavísse. Quidquid id est, multae sunt ratiónes pastas comedéndi : sanae sunt, energíam áfferunt, alacritátem éxcitant et hómines cóngregant. Ítaque, si pastas amas, eo die amícos invitáre potes ad pastárum cenam !

Permúlta sunt pastárum génera. Ecce nonnúlla. Specta imágines, et coniúnge eas cum apto nómine. Solésne tales pastas comédere ? Intérroga etiam amícos tuos !

1 [ ] spacélli

2 [ ] túbuli

3 [ ] aurículae

4 [ ] taeníolae

5 [ ] fúsuli

6 [ ] papiliónes

7 [ ] tortellíni

8 [ ] ravíoli

A B C D

F G H

Solutiónes sunt página 14.

tres

tabérna librária In

Scholae in orbe terrarum

et Ordo Phoenicis

liber

teguméntum

signáculum

charta títulus

página

auctor, auctrix

propósitum

Le mille e una notte

génera litterária

poésis fábula nubeculáta novélla

fábula phantástica

G vocábula et locutiónes quae ad libros pértinent, tempus praesens

1. Nunc tua res ágitur ! Respónde quaestiónibus. Quod librórum genus libénter légis ? .......................................................................

Quem librum máxime amas ?

Amásne multos ? [ita] [non] Et qui sunt ? Quem librum omníno non amas ? Et cur ? .......................................................................

fábula sciéntiae fictae

fábula facínorum fábula histórica fábula románica

fábula criminális fábula

Salvéte ! Nomen meum est Kemal ; ecce Meryem et Lale. Hoc nobis est commúne: libros plúrimum amámus. Mihi valde placent libri sciéntiae fictae ; Meryem ánimum habet románticum : libénter legit fábulas románicas. Lale saepe legit histórias facínorum. Et vobis, quae lectiónes placent ?

Le soluzioni sono a pagina 14.

2. Nunc, intérroga condiscípulos tuos de libris et lectiónibus !

3. Tum, conclúde : Quos libros condiscípuli tui máxime amant ?

Placéntne tibi eórum respónsa ? [ita] [non] Et cur ?

Solutiónes sunt página 14.

G vocábula et locutiónes quae ad libros pértinent, tempus praesens, usu casuum, vox passíva

Libri, tabérnae libráriae et bibliothécae

Tot res singuláres in bibliothécis et tabérnis libráriis inveniúntur !

Librórum autómatum

Librum émere vis noctu, cum tabérnae sunt clausae ? Non est bibliothéca neque tabérna librária prope domum tuam ? Res est simplex: certe scis potiónes emi posse in autómatis. Etiam exstant librórum autómata !

Bibliothécae itinerántes

Multae sunt in orbe terrárum bibliothécae móbiles, quae sive rotis sive etiam crúribus vehúntur !

• ‘Biblioburro’ est bibliothéca quae ásinis véhitur. Asinórum nomen est Alfa et Beto. Cum dómino suo, Ludovíco Soriano, haec duo animália libros portant in Colúmbiae vicos remotíssimos : libros pueris destinátos, fábulas románicas, léxica...

• In Kenia occúrrere potes camélis, qui libros ad desertórum nómades áfferunt.

• In multis civitátibus sunt ‘Bibliobus’, id est laóphora-bibliothécae.

• In Norvégia sunt naves-bibliothécae, quibus libri in parvas ínsulas transportántur.

• Radúlfus Lemesoff, ártifex Argentínus, autocárrum cataphráctum transformávit in tabérnam libráriam, quae urbem Bonaerópolin círcumit. Libros dono dat ! Vehículum vocat ‘Arma institutiónis magnae’, quod libri pugnant cum ignorántia et pacem instítuunt.

© Acción Visual/Diana Arias

Libráriae máxime mirábiles

Mínima omnium tabernárum librariárum est in Iapónia, in urbe Maebashi. Eius superfícies est 1,24 metrum quadrátum et 300 libros cóntinet.

Soli pueri in eam intráre possunt !

Mínima autem librária adúltis dicáta est Olisipóne, in Portugália. Vocátur ‘Livraria do Simao’ : tria milia librórum in spatio 4 metrórum quadratórum !

Libri charta identitátis

Inveníre potes omnes libros qui sunt in ómnibus bibliothécis et libráriis totíus mundi ! Scisne quo modo ? Unusquísque liber códicem habet proprium et únicum, sicut sunt vestígia nostra digitórum.

Hic codex constat e trédecim númeris et vocátur...

Solutiónes sunt página 14.

O E X D B N

Hércules Capitolínus

Haec Hérculis statua, etiam vocáta Hércules Capitolínus, invénta est in Foro Boário. Est statua Graeca secúndi sáeculi, confécta ex aere auráto. Alta est 241 centímetra. Verisimíliter ínerat in templo dicáto Hérculi, Graeco herói virtúte et fortitúdine insígni. Hércules (Graece Herákles) erat semídeus, filius Iovis et Alcménae.

Clava. Hércules manu tenet clavam. Hoc est signum eius fortitúdinis, instruméntum quo monstra superáre et duódecim labóres effícere valuit.

Mala. In áltera manu Hércules tria mala aurea tenet. Haec mala erant in horto Hespéridum, a dracóne Ladóne custodíto. Hércules ea rápere valuit, iuvánte Titáne Atlánte.

Macrocollum

Qui liber ad te pértinet ?

PROBÁTIO

3 1

Óptimum tempus ad librum legéndum est :

a [ ] ante somnum.

b [ ] semper !

c [ ] inter ferias.

In libro tibi placet :

2

a [ ] pulchra história amatória.

b [ ] história insólita.

c [ ] história rerum inexspectatárum.

Tu es fábulae prima persóna:

a [ ] miras creatúras cónvenis.

b [ ] histórias cinematográphicas conscríbis.

c [ ] castéllum derelíctum explóras.

4

5

Est libri dies mundánus et festum petis vestítus:

a [ ] sicut Harrius Potter aut Hermióna Granger.

b [ ] sicut Spiderman aut Wonder Woman.

c [ ] sicut Scooby-Doo aut Velma Dinkley.

Cubículum tuum est locus ubi :

a [ ] solus es, longe a mundo.

b [ ] delíneas, músicam auscúltas.

c [ ] manes cum amícis.

Si plerúmque respondísti C : Liber tuus est fábula criminális ! Tu es ingeniósus et res fácile intéllegis. Novos ánimi motus semper quaeris ; nisi eos in ipsa vita tua ínvenis, quaeris in libris, in quibus semper áliquid novi fieri potest !

decem

6

In libro omnium óptimo :

a [ ] finis est felix.

b [ ] imágines pulchrae sunt.

c [ ] malígni ducúntur in cárcerem.

Respónsa

Multas habes ; ipse bene scis delineáre et histórias inveníre. Neque irónia tibi deest. Otiósus numquam manes. Amas colóres et artem modérnam ; in summa : es tui géneris !

Liber tuus est fábula nubeculáta !

Si plerúmque respondísti B :

Liber tuus est fábula románica ! Tibi est magna phantásia et libénter somniáre soles. Aspéctum rerum semper vides pulchrum. Non raro versáris in nébulis, áttamen distínguere scis inter persónas malígnas et benévolas.

Si plerúmque respondísti A :

‘Mangas’ amo   !

Salvéte ! Nomen meum est Mathias et ‘mangas’ libénter delíneo. Cum adúltus ero, artifícium exercébo omnium pulchérrimum : ero ‘mangaka’ ! ‘

Mangaka’ est homo qui fábulam nubeculátam scribit et illústrat. Sed hoc non solus facit. Totus grex eum iuvat, delíneat, colórat... Ego semper delíneo : véspere, priúsquam cúbitum eo, et sub finem septimánae, et omni témpore líbero. Nunc hanc artem per interréte disco. Mihi magis magísque placet ! Et vos ? Soletísne delineáre ? Quales res delineátis ?

Crucivérbium ‘mangánicum’

Comple cruvivérbium. Postea, iisdem verbis comple senténtias quae sunt infra.

1 Cum crus aut brachium moves, es...

2 Delineaméntum, photographéma, metáphora est...

3 Fábula imagínibus et diálogis illustráta dícitur...

4 Natio in Asia, in qua fiunt ‘mangae’.

‘Manga’ signíficat: (2) ... (1) ...

In Occidénte, hoc vocábulo designámus fábulas (3) ... in (4) ... conféctas.

Solutiónes sunt página 14.

Románi et libri

Etiam Románi libros legébant. Bibliothécas habébant et públicas et privátas.

Románi distínguere solébant otium et negótium. Negótium erat tempus laborándi : commércium et res públicae. Otium, contra, erat tempus líberum quo mentem álere póterant : tempus legéndi et scribéndi. Hoc tempus vocábant ‘otium litterátum’. Dívites hómines magnas bibliothécas domi habébant, ut docti haberéntur. Séneca huiúsmodi hómines, qui multos libros possidébant sed non legébant, contemnébat.

Quo modo Románi scribébant ?

Románi chartam papyráceam non habébant. Ítaque scribébant :

- in membrána animálium cute confécta. Erat res pretiosíssima.

- in tábulis ligneis cera íllitis, in telis aliísque matériis, ut árborum córtice, scribébant res minóris moménti aut quae servári non debébant. Verba in cera conscrípta stilo delebántur ; tum íbidem íterum scríbere licébat.

- in papýro, sicut Aegýptii. Haec erat ‘charta’ máxime commúnis.

Romanórum libri

- Volúmen erat papýrus circumvolúta. Longum esse póterat decem aut duódecim metra. Hoc modo servabántur ópera maióris pretii. Adhuc hodie, ‘volúmen’ dícimus opus crassum et magnum.

- Codex erat sicut nostri códices ; conféctus erat quatérnis páginis colligátis ; hoc vocabátur ‘quatérnio’. Codex in itínere fácile transportabátur.

Romanórum libráriae

In antíqua Roma iam erant tabérnae libráriae. Ibi licébat non solum libros légere, sed etiam lectiónes públicas, ‘recitatiónes’ dictas, audíre. Has recitatiónes earúmque supérbos lectóres et Plinius et Martiális saepe irrídent. In tabérnis etiam conficiebántur libri. Amanuénses páginas copiábant, quas glutinátor postea una colligébat.

Scitu dignum

In Foro Traiáni erat duplex Bibliothéca Ulpia, pública. Álterum aedifícium dícitur pertinuísse ad ópera Latína, álterum ad ópera Graeca.

Verum an falsum ? Divína !

1 Románi atraménta habébant multicolória.

2 Eórum glútinum factum erat aqua, farína et acéto aut pane mollíto.

3 Volúmina nonnúmquam habébant teguméntum coriáceum aut alia matéria factum.

4 Árborum cortex erat scribéndi matéria.

5 Charta papyrácea invénta est ab Aztécis, multo post impérium Románum.

Solutiónes sunt página 14. trédecim

Legistíne Adulescéntem? Tum lude nobíscum!

Miri nuntii.

Verum an falsum ? Divína !

1 Anno 2015, Gothobúrgi in Suétia, laóphorum últimam statiónem habébat in tabérna librária.

2 Prima bibliothéca itínerans duóbus ásinis vehebátur, in Anglia, anno 1858.

3 Secúndum librum Guinness, fábula románica omnium longíssima est Dóminus Anulórum, auctóre J.R.R. Tolkien.

4 Liber omnium máximus est liber sacer hinduistárum. Apértus patet 4 metra, altus est 2,8 metra et pendit fere 400 chiliográmma !

5 Olisipóne in Portugália est librórum tabérna claríssima. Sita est in vétere officína typográphica, inter ingéntes máchinas impressórias.

6 Liber omnium mínimus est in Itália. Eum légere non potes sine lente amplificatória.

7 Liber máxime arcánus scriptus est lingua, quam nemo usque nunc intellégere valuit.

8 Máxima omnium bibliothéca Alexandríae est, in Aegýpto.

9 Scriptor Francogállus Geórgius Perec (1936-1982) longam fábulam románicam conscrípsit, in qua ne semel quidem inest líttera ‘e’.

10 Fábulae crimináles creátae sunt undevicésimo sáeculo.

11 Tabérna librária est locus in quo legéndo studes.

12 Bibliothéca est locus in quo libros emis.

Vivant pastae !

Spacélli sunt pastae omnium notíssimae. Quo modo coqui possunt ? Sive solus sive cum amícis, ínveni condiménta aut hólera quae eis bene convéniunt, et quorum nomen íncipit a lítteris vocábuli ‘spacélli’.

[V] [F]

[V] [F]

[V] [F]

[V] [F]

[V] [F]

[V] [F]

[V] [F]

[V] [F]

[V] [F]

[V] [F]

[V] [F]

[V] [F]

Quo ludo ludémus?

exémpli gratia sal

concha, esca, lycopérsicum, láridum, iuglans, ius. Solutiónes

legéndo studes; B: respónsum líberum, exempli gratia: sal, salmo, perna, piper, piscis, allium, aspáragus, arómata, caseus, cápsicum, cramum, caro, cápparis,

máxima erat mundi antíqui, 9. verum ; hoc scriptúrae genus vocátur lipográmma, 10. verum, 11. falsum : est locus in quo libros emis, 12. falsum : est locus in quo

Cáesena, 7. verum : est Codex Voynich ; manu scriptum et illustrátum est sáeculo XV, 8. falsum ; est British Library, Londínii ; insunt fere 170 miliónes librórum ; Alexandrína autem bibliothéca

est ‘Ler Devagar’, 6. falsum : lens non est necessária ; est epístula Galiléi Galiléi ad principíssam Christínam Lotharíngiae, anno 1897 impréssa ; servátur in bibliothéca Malatestiána, in urbe

‘Warrington Perambulating Library’ et equis vehebátur, 3. falsum : est Marcélli Proust ‘Á la recherche du temps perdu’, 4. verum ; títulus est ‘Bhagavad Gita’, 5. verum ; eius nomen

vocabátur

habébant, 2 verum, 3 verum, 4 verum, 5 falsum: charta papyrácea invénta est in Sinis et in Európam alláta ab Arábibus. P. 14: A. 1. verum : hoc instítuit socíetas ‘Ocean Race’, 2. falsum:

respónsum líberum. P. 6-7: codex ISBN (International Standard Book Number). P. 11: 1 móbilis, 2 imágo, 3 nubeculáta, 4 Iapónia: ‘Manga’ signíficat: imágo móbilis. In Occidénte, hoc vocábulo designámus fábulas nubeculátas in Iapónia conféctas. P. 12-13: 1 falsum: tantum nigrum et rubrum colórem

Solutiónes sunt hic infra.
gradus
secúndus
Romana

Habent sua fata libélli

“Pro captu lectóris habent sua fata libélli” est versus 1286 óperis De lítteris,Desýllabis,DeMetris cuius auctor est Terentiánus Maurus, grammáticus secúndi sáeculi. Haec senténtia signíficat síngulos lectóres, quo sunt ingénio, sensu et ánimi motu, libros proprio modo intellégere. Libri habent “sua fata”, id est non pendent ab auctóris voluntáte, sed id fiunt quod fieri debent.

Ad caléndas (kaléndas) Graecas

Ad caléndas (kaléndas) Graecas sólvere. Id est : numquam, cum caléndae Graecae non exstent. Non enim insunt in calendário Graeco, sed Románo. Caléndae sunt primus mensis dies. Suetónius hanc senténtiam confert in imperatórem Augústum : “cum áliquos numquam solutúros significáre vult, ‘ad Kal. Graecas solutúros’ ait” (Suet. Aug. 87). Et nos eádem senténtia adhuc hodie uti solémus !

Turn static files into dynamic content formats.

Create a flipbook
Issuu converts static files into: digital portfolios, online yearbooks, online catalogs, digital photo albums and more. Sign up and create your flipbook.