Skip to main content

Fasciculus moralitatis (Ukázka, strana 99)

Page 1

Edition

98

5

10

15

20

quindecim Cantica Graduum22 que beata Maria mistice decantauit, dum de uirtute in uirtutem as||cendit. Legitur etiam in quodam libello de natiuitate ipsius conscripto quod cum esset trium annorum positaque ante templum Salomonicum, quindecim gradus templi23 ita cursim ascendisse, ut penitus non respiceret neque, ut solitum est infantie, parentes requireret, sicque eam ad litteram etiam per ternarium annorum multiplicasse quindenarium ascensionum. Quinarius uero cum omnibus partibus suis aggregatus, id est unitate, binario, ternario, quaternario, quinario, excrescit in quindenarium annorum Ezechie regis Iude, qui ei a Domino adiectus creditur, ut Dei mater de illius semine nasceretur. Quinarius iste litterarum pertinet ad quinque panes illos quibus eius Filius, panis uerus et uiuus, quinque milia || hominum satiauit in heremo. Signat et illa quinque uerba quibus Apostolus se loqui gloriatur in Ecclesia. Quod in prima et in media syllaba predicti nominis Maria due littere combinantur et in tertia littera una singulariter ponitur, signat beatam Mariam ante legem a iustis et Patriarchis fuisse desideratam atque prefiguratam, sub lege a prophetis et regibus prenunciatam et in tempore gratie ab unica Ecclesia cognitam et approbatam. Et bene sancta Ecclesia ex Iudeis et gentibus collecta per A litteram et syllabam que in quinque litteris ultima est, uidetur designata, quia licet posterior fuerit Synagoga tempore, precellit tamen dignitate. Dum enim Christus in utero uirginali sibi sanctam Ecclesiam desponsauit et Synagogam propter suam perfidiam repudiauit, quasi litterarum ordinem commutauit. Vocalis siquidem A in prima syllaba posita designat Synagogam, eadem in tertia littera signat Ecclesiam que tempore gratie de cauda transiuit ad uer1–2 Ps. 83, 8

8–9 Cf. Is. 38, 5

11 Joan. 6, 51

12–13 Cf. I Cor. 14, 19

1–2 quindecim … ascendit. Cf. Pseudo-Matthaei Evangelium, IV, in Evangelia Apocrypha, ed. Constantin von Tischendorf (Leipzig: Mendelssohn, 1876; repr. Hildesheim/Zurich/New York: Olms Verlag, 1987), 61 (in the apparatus). 2–7 Exemplum 2. 2–5 Pseudo-Matthaei Evangelium, IV, in Evangelia Apocrypha, 61. 3 quod ] om. c 5 eam ] etiam M 6 etiam ] om. M multiplicasse ] multiplicauit M quinarius ] etiam add. M 12 signat et ] significat et M, similiter et ad c 14 in ] om. M signat ] significat M c mariam ] virginem M 24 signat ] significat c 22

10 15

Ps. 119-133, the so-called Songs of Ascent. Cf. the vision of Ezekiel’s temple (Ez 40, 26 et 31): ”Et in gradibus septem ascendebatur ad eam … et octo gradus erant quibus ascendebatur per eam.” 23

M: 27r

T1: 8v


7r

v

Edition

99

ticem. Desolationem uero Synagoge, assumpta et premissa eadem littera, A scilicet, deplangit Iheremias dicens: Aleph. Quomodo sedet sola ciuitas plena populo et cetera. Ex quinque litteris sepe dicti nominis due tantum apud usum latinorum numeros faciunt: prima uidelicet et quarta, hoc est I et M, sed M representat numerum ultimum, id est millenarium, I uero primum, id est unitatem. Et sicut infra millenarium qui plenus est numerus et perfectus omnes alii continentur,24 ita unitatem cuncti sequuntur.25 Beata igitur Virgo Maria, sicut omnes precedentes se tempore meritorum plenitudine precellit, ita et sequentes singulari prerogatiua antecedit. De cuius plenitudine loquitur sponsus in Canticis Canticorum: Multe filie congregauerunt diuitias, tu sola supergressa es uniuersas. De cuius singularitate etiam scriptum est in Epythalamio amoris: Offerentur regi uirgines post eam. Ipsa est alpha et Ω, prima et nouissima. Hinc est quod in laude eius sancta canit Ecclesia: Nec primam similem uisa est, nec habere sequentem. Millenarium in ea esse sponsus conspexit, cum ait: Mille clipei pendent ex ea, omnis armatura fortium, hoc est uniuersitas uirtutum quibus expugnatur exercitus uitiorum. Vnitatem in ea minime dubitauit, cum eius excellentiam considerans ait: Vna est columba mea, una est perfecta mea. Expressius tamen hos duos misticos numeros: millenarium uidelicet et unitatem, in eius uirtutibus fuisse ex uerbis angeli salutantis intelligimus. Ait enim: Aue, gratia plena, Dominus tecum. Ecce millenarius. Benedicta tu in mulieribus. Ecce unitas. Nec uacat a misterio quod in Virginis uocabulo unitas succedit millenario. Leguntur autem Salomoni fuisse quasi septingente regine et tre2–3 Thren. 1, 1 11 Prov. 31, 29 12–13 Ps. 44,15 13 Cf. Apoc. 22, 13 15–16 Cant. 4, 4 18 Cant. 6, 8 21 Luc. 1, 28 Luc. 1, 28 99.23–100.1 Cf. III Reg. 11, 3 14–15 Nec … sequentem. Hesbert, Corpus antiphonalium Officii, 3: 378 (nr. 4091). 4 usum latinorum ] latinos M 5 numeros faciunt ] faciunt numeros M est ] millenarium add. T1 12 cuius singularitate ] singularitate illius M Ω ] o M, omega c 24

6 id est ] scilicet M etiam ] om. M 13

The interpretation of a thousand as the number that contains all numbers, is found, for example, in: Beda Venerabilis, Opera Homiletica, Homelia II, 9 (in Quadragesima), ed. David Hurst and Jean Fraipont, CCSL 122 (Turnhout: Brepols, 1955), 197; Richardus de S. Victore, De exterminatione mali et promotione boni, II, 9, PL 196, col. 1095D. 25 On the one as the first of the numbers and their origin, see: Hugo de Sancto Victore, De scripturis et scriptoribus sacris, VX, PL 175, col. 22AB; Theobaldus Lingonensis, De quatuor modis, 76-77 (pars II, iii).

5

10

15

20


Edition

100

5

10

15

20

cente concubine. In hoc millena||rio non est inuenta beata Virgo Maria, quia non concubi||na uel quasi regina, sed ueraciter fuit regina tanquam unitas millenario superposita et quadam singulari prerogatiua uniuersas supergressa. Ipsa est enim Sunamitis illa speciosa in uniuersis finibus Israel diu quesita, que, ceteris postpositis, Dauid regem in suo sinu dormientem calefecit ac ministrauit, nec tamen uirginitatis flore se priuauit. Hinc est quod per Ecclesiasten dicitur: Virum ex mille unum reperi, mulierem autem ex omnibus non inueni. Quis est uir iste, aut que mulier ista? Illi uidelicet de quibus propheta Iheremias dicit: Nouum faciet Dominus super terram, mulier circumdabit uirum, id est Maria Christum. Virum hunc bene Salomon appellat unum, quia unus est et secundum non habet. Quem tamen ex mille reperit, quia candidus et rubicundus, electus ex milibus. Ipse est uerbum quod mandauit Deus Pater in mille generationes, quod missum in Iacob cecidit in Israel. Ibi repertum est, quando idem uerbum caro factum in presepio positum est. Mulierem uero ex omnibus non inuenit, quia hoc omnino sicut primum sine exemplo fuit, scilicet quod uirgo concepit, quod uirgo peperit et quod uirgo post partum permansit. Aristoteles dicit: Nil magis contrarium nature, quam uirginem concipere.26 Apud grecos omnes littere sepedicti nominis quod talibus figuris MAPIA scribitur, numeros efficiunt. Prima que grece dicitur Mia representat quadraginta, Alpha unum, Ro centum, Iotha decem, item Alpha unum.27 Qui numeri simul collecti surgunt in centum quinquaginta duo. Centenarius uero designat in Matre Domini corporis integritatem,28 quinquagenarius mentis puritatem 4–6 Cf. III Reg. 1, 3 14 Joan. 1, 14

7–8 Eccle. 7, 29

9 Jer. 31, 22

11–12 Cant. 5, 10

12–13 Ps. 104, 8

8–9 propheta iheremias ] iheremias propheta M 14 presepio ] scilicet add. c 16 et ] om. M 17 dicit nil ] nichil dicit M 18 MAPIA ] maria c 19 efficiunt ] faciunt M mia ] mi c 26

Source not identified. The numerical value of the Greek letters was given by Bede the Venerable in De temporum ratione, cap. XLVII De annis dominicae Incarnationis, ed. Charles W. Jones, CCSL 123B (Turnhout: Brepols, 1997), 273. 28 The interpretation of the number one hundred as the number of virginity comes from the verse Lc 8, 8 (Mt 13, 8 and 23; Mc 4, 8 and 20): ”Et aliud cecidit in terram bonam: et ortum fecit fructum centuplum.” The interpretation of the “hundredfold fruit” as the one given to virgins, is found, for example, in: Augustinus Hipponensis, Liber de sancta virginitate, 239 (cap. XLV, 46) and in: Hieronymus Stridonensis, Expositio in Matthaeum, 106 (II, 13, 20). As the number of virginity, the number one hundred is explicitly mentioned by Saint Jerome in: Adversus Iovinianum, I, 3 PL 23, col. 214A. 27

Ukázka elektronické knihy

T1: 9r M: 27v

T


Turn static files into dynamic content formats.

Create a flipbook
Fasciculus moralitatis (Ukázka, strana 99) by Kosmas-CZ - Issuu