Skip to main content

Latin Lions - The Righteous and the Wicked

Page 1

Leones Iusti et Impii

Fugit impius nemine persequente; iustus autem, ut leo, confidens est. (Proverbia 28:1) Sobrii estote, vigilate; quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret. 1 Petr 5:8

Pentateuchus Catulus leonis Iuda: ad praedam, fili mi, ascendisti: requiescens accubuisti ut leo, et quasi leo vetulus; quis suscitabit eum? Genesis 49:9 Ecce populus ut leo surget, et quasi leo catulus se eriget; non accubabit donec devoret praedam et sanguinem occisorum bibat. Numeri 23:24 Accubuit se, et dormivit ut leo, et quasi leo mortalis: quis suscitabit eum? Benedictus qui benedixerit te, et maledictus qui maledixerit te. Numeri 24:9 Et Gad ait: Benedictus in latitudine Gad: quasi leo habitavit, cepitque brachium verticem. De Dan quoque ait: “Dan catulus leonis, de Basan exsiliet .” Deuteronomium 33: 20,22

Historia Descendit itaque Samson cum patre suo et matre in Thamnatha. Advenientes autem ad vineas oppidi, ecce caulus leo rugiens, occurrit ei. Et post aliquod tempus reversus est ut acciperet eam, et declinavit ut videret cadaver leonis, et ecce examen apum erat et mel in cadavere leonis. Sumpsitque ex eo in manibus suis, et comedendo abiit: veniensque ad patrem suum et matrem, dedit eis partem, et ipsi comederunt: non autem eis dixit quod mel de cadavere leonis sumpserat. Et dixerunt viri civitatis ad eum die septimo ante solis occasum: Quid dulcius melle, et quid leone fortius? Qui ait ad eos: Si non arassetis cum vitula mea, non invenissetis aenigma meum. Iudices 14: 5,8-9,18 Dixit quoque David ad Saul: Servus tuus pascit oves patris sui; et venit leo et ursus et tulit arietem de grege. Nam et leonem et ursum interfeci servus tuus: erit igitur et Philisthæus hic incircumcisus quasi unus ex eis. Quia audacter obprobravit exercitui Dei viventis. et ait David: Dominus qui eripuit me de manu leonis et de manu ursi ipse liberabit me de manu Philisthei huius. Dixit autem Saul ad David: Vade, et Dominus tecum sit. 1 Samuelis 17 :34,36-37


Turn static files into dynamic content formats.

Create a flipbook
Latin Lions - The Righteous and the Wicked by Filipino Tracts and Literature Society Inc. - Issuu