Skip to main content

Latin - Miracle of Feeding the 5000 with Five Loaves and Two Fishes

Page 1

Pastio Quinque Milium Matthaeus 14:13-21 13 Quod cum audisset Iesus, secessit inde in navi in locum desertum seorsum: et cum audissent turbae, secutae sunt eum pedestres de civitatibus. 14 Et exiens vidit turbam multam, et misertus est eis, et curavit languidos eorum. 15 Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli eius, dicentes: Desertus est locus hic, et hora iam praeteriit; dimitte turbas, ut euntes in vicos emant sibi escas. 16 Iesus autem dixit eis: Non habent necesse ire; date illis vos edere. 17 Responderunt ei: Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces. 18 Ait eis: Afferte mihi eos huc. 19 Et iussit turbam discumbere super fœnum. Et acceptis quinque panibus et duobus piscibus, respiciens in caelum benedixit, et fregit panes, et dedit discipulis suis, discipuli autem turbis. 20 Et manducaverunt omnes, et saturati sunt; et tulerunt ex fragmentis quae superfuerunt duodecim cophinos plenos. 21 Manducantium autem erat numerus fere quinque milia virorum, exceptis mulieribus et parvulis.

Marcus 6:30-44 30 Et convenientes apostoli ad Iesum, renuntiaverunt ei omnia quae egerant et docuerant. 31 Et ait illis: “ Venite seorsum in desertum locum et requiescite paulisper; erant enim multi qui veniebant et redibant, et nec spatium manducandi habebant.” 32 Et abierunt in navi in desertum locum seorsum. 33 Et viderunt eos abeuntes, et cognoverunt multi, et pedestres de omnibus civitatibus concurrerunt illuc, et praevenerunt eos, et convenerunt ad eum. 34 Et exiens vidit turbam multam et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et coepit docere eos multa. 35 Et cum iam hora multa transiisset, accesserunt discipuli eius, et dixerunt: Desertus est locus hic, et hora iam praeteriit:

1


36 Dimitte illos, ut euntes in proximas villas et vicos emant sibi cibos: non enim habent quod manducent. 37 Respondit et ait illis: " Date illis vos manducare." Dicunt ei: "Eamus et emamus ducentis denariis panes et demus eis manducare?" 38 Dicit eis: Quot panes habetis? Ite et videte. Et cum cognovissent, dicunt: Quinque et duos pisces. 39 Et praecepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride faenum. 40 Et sederunt in ordinibus per centenos et quinquagenos. 41 Et acceptis quinque panibus et duobus piscibus, respexit in caelum et benedixit, et fregit panes, et dabat discipulis suis, ut ponerent ante eos; et duos pisces divisit omnibus. 42 Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. 43 Et sustulerunt fragmentis duodecim cophinos plenos, et de piscibus. 44 Erant autem qui manducaverunt panes, quinque milia virorum.

Lucas 9:10-17 10 Et reversi apostoli, narraverunt illi omnia quae fecerunt. Et assumptis illis secessit seorsum in locum desertum, qui est Bethsaida. 11 Quod cum cognovissent turbæ, secutæ sunt illum, et excepit eos, et loquebatur illis de regno Dei, et eos qui cura egebant sanabat. 12 Dies autem coepisset declinare, tunc accesserunt duodecim, et dixerunt illi: Dimitte turbas, ut euntes in vicos et villas circa, divertant, et inveniant escas: locus enim hic in deserto sumus. 13 Ait autem eis: “ Vos date illis manducare.” At illi dixerunt: “Non habemus plus quam quinque panes et duo pisces, nisi forte nos eamus et emamus escas in omnem hanc turbam.” 14 Erant autem fere viri quinque milia. Ait autem discipulis suis: Facite eos discumbere quinquagenos per agmina. 15 Et ita fecerunt, et omnes discumbere fecerunt. 16 Acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus, respexit in caelum et benedixit illis: et fregit, et dedit discipulis, ut ponerent ante turbam. 17 Et manducaverunt, et saturati sunt omnes; et sublatum est ex fragmentis, quae superfuerunt illis, duodecim cophini.

Ioannes 6:1-14 1 Post haec abiit Iesus trans mare Galilaeae, quod est mare Tiberiadis. 2 Et sequebatur eum magna turba, quia videbant signa quae faciebat super his qui infirmabantur. 3 Et ascendit in montem Iesus et ibi sedebat cum discipulis suis. 4 Erat autem proximum Pascha, dies festus Iudaeorum. 5 Cum sublevasset ergo oculos Iesus et vidisset turbam magnam venientem ad se, dixit ad Philippum: Unde ememus panes, ut manducent hi? 6 Hoc autem dicebat ut eum tentaret: ipse enim sciebat quid esset facturus. 7 Respondit ei Philippus: “Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum accipiat.” 8 Dicit ei unus ex discipulis eius, Andreas, frater Simonis Petri: 9 Est puer quidam hic, qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces parvos: sed haec quid sunt inter tantos? 10 Dixit autem Iesus: Facite homines discumbere. Erat autem multum fœni in loco. Discebuerunt ergo viri, numero fere quinque milia. 11 Accepit ergo panes Iesus et, cum gratias egisset, distribuit discipulis, discipuli autem discumbentibus; similiter et ex piscibus quantum volebant.

2


12 Ut autem impleti sunt, dixit discipulis suis: Colligite quae superaverunt fragmenta, ne quid pereat. 13 Collegerunt ergo, et impleverunt duodecim cophinos fragmentis ex quinque panibus hordeaceis, quae superfuerunt his qui manducaverant. 14 Illi ergo homines, cum vidissent quod Iesus fecerat signum, dixerunt: “Hic est vere propheta, qui venit in mundum!”

3


Turn static files into dynamic content formats.

Create a flipbook
Latin - Miracle of Feeding the 5000 with Five Loaves and Two Fishes by Filipino Tracts and Literature Society Inc. - Issuu