AN. XXXV - Fasc. 1
Commentárius nubeculátus latíne scriptus
A1/A2
1 AN. XXXV • Fasc. 1 Septémber-Octóber 2017 • Imprimé à Taxe Réduite
Vita Romána
m u r ó n a m Ro
6
Investigátio
Omnes ad mensam!
LA RIVISTA CONTINUA IN RETE (vedi pag. 2)
© Shutterstock
cibi
8
Macrocóllum
Pant héum
11
Meum ánimal et ego
Iulius et Elvis www.elimagazines.com
© Shutterstock
que Dies ubí tus ebrá
cel
Haec celebrátio creáta est anno 1979 et quotánnis fit die 27 m. Septémbris. Quid est peregrinári? Itínera fácere, res novas inveníre, cultus civíles nóscere, una versári cum céteris: haec omnia sunt magni moménti. Occasióne huius diéi de his rebus cogitáre póssumus! Síngulis annis propónitur arguméntum peculiáre; hoc anno erit peregrinátio natúrae respíciens.
8 10
Scholae in orbe terrárum Omnes in culína! Investigátio Omnes ad mensam! Macrocóllum Panthéum
11 12 14
Vita Romána Romanórum cibi Simus Románi! Ludi... quo plura sciámus
16
Photochártula Amphitheátrum Flavium
Probátio Quae est vis tua extraordinária?
2
Q
G = 5 I = 6 M = F
N = D O = Y P = Q
R = n S = 1 T = 2
U = 9
H n H 5 n 6 D R 2 6 Y
Y F D 6 J 9 1 Solutiónes sunt página 14.
Salvéte amíci!
Summarium
3 4 6
A = R B = J E = H
www.elimagazines.com
info@elimagazines.com
Cinemateum Justice League: «superheróes» contra malum
Quod fuit arguméntum Diéi mundáni peregrinatiónis anno 2016? Scisne hoc? Útere códice secréto et ínveni.
duo
Meum ánimal et ego Iulius et Elvis
Quo ludo ludémus?
Salvéte amíci! Ecce novus annus íncipit! Cum Adulescénte linguam Latínam cólere et multa díscere potéritis! In hoc fascículo lóquimur de arte cinematográphica, de coquína et de cibis sanis. Atque etiam de rebus antíquis et multis aliis! Bene légite, et laetámini!
Gaius Salvete amici! Mihi nomen est Grammatica. Hoc mense discétis: - tempus praesens - tempus futúrum - imperatívum - superlatívum
- praepositiónes - adiectíva - vocábula et locutiónes quae ad cibos et culínam pértinent
PHOTOGRAPHÉMATA: QUOD AD DUPLICATIÓNIS IURA PÉRTINET ÉDITOR PROFITÉTUR SE ESSE PROMPTUM ILLÁRUM IMÁGINUM, QUARUM FONTES REPERÍRE NON LÍCUIT, IURA REPÉNDERE.
Libéllus Európae commúnis A1 / A2
© Shutterstock
Dies mundánus peregrinatiónis
Cinematéum
JUST ICE LEAGUE: «superheróes» cont ra malum Quis est tuus «superheros»? Batman? Flash Gordon? Wonder Woman? Noli angi: elígere non debes! In «Justice League» omnes hi heróes una luctántur contra malum! Mundus est in discrímine. Nam terríbilis Steppenwolf cum exércitu suo ímprobo Terrae minátur. Quis hómines deféndet? Quis planétam
servábit? Unus heros non súfficit: plures sunt necessárii! Batman statuit manum heróum fácere: haec manus vocátur «Justice League». In hac pellícula pugnant omnes nostri heróes: Batman, Wonder Woman, Flash, Aquaman et Cyborg. Coniúnctis víribus omnes una pugnábunt contra istum Steppenwolf. Valebúntne planétam serváre? Hoc in cinematéo mox vidébimus! Una tamen res est certa: vis uníta est fortior!
1 2 3 4 5
Batman Wonder Woman Aquaman Cyborg Flash
a Est celer ut fulgur. b Gerit vestem nigram, longum amículum et persónam. c Fortíssima est et voláre scit. d Potest sub aqua vívere et cum creatúris marínis cólloqui. e Est semihomo, semimáchina. Solutiónes sunt página 14.
tres
3
tempus praesens, tempus futúrum
Coniúnge persónas cum recta descriptióne.
Scholae in orbe terrĂĄrum
! a n Ă l u c n i s e n m O 1 2 3 5
6
4
quattuor
7
4
A Cibos gustáre B Hólera secáre C Placéntam ornáre D In foco cóquere
E Sartágine frígere F Ad mensam ministráre G Deícere H Pastam exténdere
vocábula et locutiónes quae ad cibos et culínam pértinent
© Shutterstock
Salvéte! Discípuli sumus in urbe Ant vérpia. Hodie, cum magís t ra nos t ra Francísca, lóquimur de rebus quae fiunt in culína. Cóquere conámur! Sed antea opór tet apta vocábula et locut iónes bene nóscere. Ecce ea quae didícimus.
Coquísne libénter?
8
______________________________________________________ Suntne aliae locutiónes de culína tibi notae? Quae? ________________________________ ______________________ Quid tibi magis placet: cibos cóquere, aut iam parátos émere? ______________________________________________________ Solutiónes sunt página 14.
quinque
5
Investigátio
! m a s n e m d a Omnes Prandium est res seria. Pausam fácimus, quiéscimus et energíam relíquo diéi necessáriam cápimus. Saepe tamen festinámus, nimis celériter édimus nec atténdimus ad cibos quos súmimus. Ecce nonnúlla consília, quibus prandium habeas simplex et iucúndum!
semper – saepe – nonnúmquam – numquam semper – saepe
Élige cibos símplices et naturáles! Diffíde cibis iam praeparátis! Sunt enim adipósi, cóntinent multas substántias conservatórias et valetúdini nocent. Élige ________________ cibos símplices et naturáles. Ac noli oblivísci pomórum et hólerum! Quae esse debent sexagínta centésimae partes nostri prandii. Ede … poma recéntia et, quantum fieri potest, oecológica.
Neque nimis, neque parum! Qui in prandio nimium edit, postea est sópitus. Qui autem non satis edit, non áccipit energíam relíquo diéi necessáriam. ________________ est exaggerándum! Súfficit rectam copiam édere. Visne exémplum? Orýza aut pastae cum holéribus. Hoc est sanum et energía plenum.
Cum amícis, at non ante televisórium! Prandium ________________ est occásio, qua tempus degas cum familiáribus. Hoc est bonum. Contra, noli televisórium spectáre inter cibum. Exstíngue televisórium et lóquere cum familiáribus tuis. Sic prandium est iucúndum et cibos melius gustas.
6
sex
tempus praesens, imperatívum, praepositiónes, adiectíva
© Shutterstock
!
Noli festináre!
Gusta res novas!
Nimis celériter ________________ comédimus: hoc
Variátio non solum deléctat, sed etiam valetúdini
nocet valetúdini. Noli catínum vacuefácere intra
prodest. Occasióne prandii ________________ potes
quinque minútas. Ede tranquílle; noli horológium
novas res experíri. Exémplum? Cibos extráneos!
spectáre!
Cúscusum, pastas, panes fartos, multa alia. Sic inter prandium etiam alios cultus civíles noscis!
Verum an falsum?
1 Poma et hólera non possunt esse amplius quam sexagínta centésimae partes nostri prandii. 2 Placéntam inter prandium édere opórtet. 3 Cum édimus, televisórium exstínguere decet. 4 Non opórtet celériter édere. 5 Opórtet semper eásdem res édere; variátio enim nocet.
V F
[ [ [ [ [ [ [ [ [ [
Solutiónes sunt página 14.
septem
7
Macrocóllum
Panthéum
Panthéum Romae situm est in Campo Martio. Anno 27 a.Chr.n. exstrúctum est a Marco Vipsánio Agríppa, qui fuit amícus et gener imperatóris Augústi. Decúrsu annórum veheméntibus incéndiis complúries destrúctum est et íterum exstrúctum. Últimus, qui id refécit, fuit Hadriánus, inter annos 118 et 125 p.Chr.n. Augústus aedifícium vocávit Panthéum. Graece enim hoc vocábulum signíficat «omnes deos», ac templum dicátum erat ómnibus deis antíquae Romae. Erat locus rituum et pompárum religiosárum. Est aedifícium magníficum, signum Augústi poténtiae.
8
octo
novem
9
PROBÁTIO
a u t s i v t s e e a Qu ext raordinária?
5
1
Mane: a [ surgo ante horológii monitiónem. b [ Horológium bis aut ter exstínguo ántequam expergefío. c [ Non surgo. Nimis fessus sum! Adhuc quinque minútas!
2
In laóphoro: a [ laóphorum? Libéntius ámbulo! b [ sedeo, sed sellam libénter cedo si necésse est. c [ sedeo et dormio!
3
Satúrni die postmeridiáno témpore: a [ ámbulo cum amícis. b [ benévole labóro. c [ mólliter sedeo et pellículam specto.
4
Áliquis in me est irátus: a [ ego etiam iráscor! b [ rem placáre conor. c [ non curo: omnia bene se habébunt!
Est dies meus natális: a [ festum instítuo cum música,
ludis et saltatiónibus.
b [ prandíolum instítuo ruri. c [ cenam instítuo domi, cum
paucis amícis.
Respónsa Si plerúmque respondísti C: vis tua est TRANQUÍLLITAS. Tu es quiétus et rationábilis. Anxietátem non fácile fers. Neque umquam irásci soles! Si plerúmque respondísti B: vis tua est LIBERÁLITAS. Tu de céteris semper es sollícitus, eos curáre vis. Hómines libénter iuváre soles et tibi placet hóminum socíetas! Si plerúmque respondísti A: vis tua est ALÁCRITAS. Tu es indústrius, permúlta facis, numquam sistis. Omnis dies tibi est plenus rerum mirificárum et inexspectatárum!
10
decem
© Shutterstock
Id hac probatióne détege!
Meum ánimal et ego
Iulius et Elvis © Shutterstock
Salvéte! Nomen meum est Iulius; vivo Senae Iuliae, in Itália. Ecce mea óptima amíca: testúdo, quae vivit in horto meo et vocátur Elvis.
Ánimal curiósum Elvis est ánimal valde curiósum. Libénter ámbulat et explórat omnes horti partes. Solet sub sole dormíre, se in foliis abscóndere necnon hólera édere! Elvis amat omnia poma et hólera, praeter lactúcam. Hoc anni témpore plura edit quam céteris tempóribus, nam híemem parat. Cum enim advéniunt frígora, Elvis in horto fossam facit et ibi latet totam híemem, usque ad vernum tempus.
tempus praesens, adiectíva
Elvis habet amícum: felem vicinórum. Illi duo óptime cóngruunt! Nunc una in horto ludunt et sub sole dormiunt!
Visne tu testúdinem habére?
Quod nomen ei dabis? Cur?
_____________________________________
__________________________________________________
_____________________________________
__________________________________________________
úndecim
11
Vita Romána Quid edébant Románi? Videámus hoc una! Ientáculum Antíqui Románi ientábant celériter et frugáliter. Saepe comedébant relíquias cenae pridie sumptae. Ad ientáculum amábant panem cum melle, olívis et caseo. Quid autem bibébant? Neque theam neque cafeam habébant! Adúlti plerúmque aquam bibébant, pueri autem lac.
Prandium Románis prandium non erat magnus cibus. Stantes comedébant, dum per urbem ámbulant. Ea de causa ubíque erant tabérnae et cibórum venditóres in viis. Quid edébant? Panem, hólera, ova, poma. Nonnúmquam etiam carnem aut piscem. Et quid bibébant? Aquam aut mulsum, potiónem dulcem vino et melle conféctam.
Cena Cena erat cibus diéi praecípuus! Matúre incipiébat, intra horam décimam et undécimam, id est ante finem témporis postmeridiáni. Cena plerúmque constábat e iure cereálium, holéribus, carne assáta et acetáriis. At si hóspites recipiebántur, cena erat multo lautior; multa fércula apponebántur et cena perducebátur usque ad primam lucem pósteri diéi. Huiúsmodi cena vocabátur convívium. Hac occasióne cenatóres accumbébant in lectis triclínii.
Scitu dignum Ut vidétur, Románi amábant sapóres fortes, ut sapórem dulcácidum aut acrem!
© Shutterstock
i b i c m u r ó n a m o R 12
duódecim
Ludi A. Comple senténtias rectis vocábulis. símplices - aqua - suis merum - ter - quam Románi cottídie ____________________ edébant: sumébant enim ientáculum, prandium et cena. Eórum cibi erant vere _____________________ , praeter cenam, inter _____________________ plures et lautióres cibos hospítibus suis praebébant. Vinum bibébant plerúmque _____________________ mixtum; nisi inerat aqua, tum vinum vocabátur _____________________ .
B. Ínveni 12 vocábula in crucivérbio, et réliquis lítteris lege provérbium de cibis. E O I A S C
D V E Q T I
E I N U R B
R N T A I U
E U A T C S
S M C I L O
E V U F I S
P E L E N S
R N U R I T
A O M C U A
N L N U M B
D I S L M E
I V A U E R
U A P M R N
M I O B U A
R E R U M A
Solutiónes sunt página 14.
trédecim
13
Legistíne Adulescéntem? Tum lude nobíscum!
Qu
do
Ínveni in crucivérbio 11 vocábula ad páginas 6-7 pertinéntia, et réliquis lítteris comple senténtiam.
lu
dému
s?
A
o lu
G F R P V
B
I E O R A
U S V A R
C T A N I
U I L D A
Verum an falsum? Respónde quaestiónibus! 1 Ientáculum Románis erat cibus magnus. 2 Románi vinum non bibébant. 3 Ter in die edébant. 4 Hóspites in convíviis laute tractábant. 5 Triclínium erat oecus ubi cenábant. 6 Prandium domi sumébant, numquam in via. 7 Petrónius narrávit cenam claríssimam. 8 Poma vix edébant.
N N E I T
D A T U I
V
U R U M O
S E D O A
A P O M G
S O N I U
M M E C S
E A D I T
N A E B A
S C R U R
A T E S E
© Shutterstock
Sciéntia rerum quae pértinent ad artem cibos coquéndi, gustándi et aestimándi vocátur …
F
Solutiónes sunt hic infra
Solutiónes P. 2: peregrinátio ómnibus. P. 3: 1.b, 2.c, 3.d, 4.e, 5.a. P. 6-7: semper, semper, numquam, saepe, saepe, nonnúmquam; Verum an falsum: 1. falsum, 2. falsum, 3.verum, 4. verum, 5. falsum. P. 12-13: A: ter, símplices, quam, suis, aqua, merum; B.: édere, prandium, vinum, olíva, ientáculum, sapor, aqua, férculum, triclínium, merum, cibus, tabérna: Sero veniéntibus ossa. P. 14: A: iucúndus, mensa, festináre, poma, ac, valetúdo, édere, prandium, cibus, variátio, gustáre: gastronómia; B: 1. falsum, 2. falsum, 3. verum, 4. verum, 5. verum, 6. falsum, 7. verum, 8. falsum.
14
quattuórdecim
Disce iucúnde!
English
us
tér tius
rad
sg ndu
secú
s
du
ra sg
quar tus gradus
gradus
mu
gr
i
nit
si
u ad
pri
s áli
Français
Lingua latina s
itiáli
in dus
gra
us rim
gr
us
s grad
primu
secúndus gradus tértius grad us quar
tus g
radu
s
us
ad
HECCRBQ ZPSR
p
Italiano us
rad
us rim
s
du
gra
sg ndu
tér tius
gradus
quar tus gradus
quintus gradus
secú
tér
p
is
gr
us
l itiá
tius
gra
dus
Español
in
ad
Deutsch
s
s du
s
du
n cú
a gr
tér
tius
du gra
qu
s
radu
sg ar tu
gradus initiális
primus gradus secúndu
s gradus
tér t
ius
se
grad
us
qu
us
pr
im us
gr
ad
us
ar t
Periódica linguística ELI www.elimagazines.com
gra
du
s
Photochártula
Amphitheátrum
Amphitheátrum Flavium, quod nunc vocámus Colosséum, unum est e Románis monuméntis quae hómines hodiérni máxime amant. Hoc amphitheátrum re vera est imágo urbis Romae: locum habet in pellículis, in cantilénis, in praecóniis… Ac nuper factum est etiam pulchrius quam antea: nam reféctio eius tandem est finíta! Et quidem pulchérrime factum est: qualem splendórem!
Aduléscens n. 4 - 2017 - Poste Italiane S.P.A. - Sped. in abb. post. - D.L. 353/2003 (Conv. in L. 27/02/2004 n. 46) Art. 1, comma 1, DCB Ancona Tassa Riscossa/Taxe Perçue
Flavium